Elisaeus autem misit unum de filiis prophetarum cum lenticula olei, ad exercitum in Ramoth Galaad, ut ibi Jehu evocatum in partem, ungeret in regem super Israel. Qui cum invenisset Jehu sedentem cum principibus ait: Verbum mihi ad te est, o princeps. Et ait Jehu: Ad quem? Qui respondit: Ad te, o princeps. Forte non cognoscens Jehu, hoc quasi praesagium in mente sua posuerat, ipsum esse Jehu, qui primus respondisset. Cumque induxisset eum in cubiculum, fudit oleum super caput ejus, et ait: Haec dicit Dominus: Unxi te in regem super Israel, et percuties omnem domum Achab in ultione sanguinis servorum meorum de manu Jezabel. Quo facto citissime aufugit propheta. Cumque regressus esset Jehu ad servos domini sui, dixerunt: Quid venit insanus iste ad te? Quasi insanos enim reputabant filios prophetarum, vel quia fugerat citissime quasi insanus. Et ait Jehu: Recte judicastis. Nam verba vesana locutus est, dicens: Haec dicit Dominus: Unxi te in regem super Israel. Festinaverunt itaque tollere vestes suas, et substernere ei in similitudinem tribunalis, et canentes tuba dixerunt: Regnabit Jehu. Conjuravit ergo Jehu contra Joram et ait: Nullus nuntiet hoc in Jezrael, sed omnes ascendamus simul. Cumque ascenderent, speculator in Jezrahel ait: Video globum venientem. Et suspicatus Joram, vel captam esse urbem, vel pacem factam, misit nuntium in occursum eorum. Qui ait: Haec dicit rex: Pacata sunt omnia? Et ait Jehu: Quid tibi et paci. Quasi diceret: Quid ad te, sequere me. Vel forte huic Jehu quasi ipsi regi respondit, quasi diceret: Quid quaeris de pace, qui terram, et pacem turbas. Et adhaesit nuntius ei. Misit et Joram secundum nuntium, qui similiter non est reversus ad eum. Et ascendens Joram rex Israel, et rex Juda cum eo, egressi sunt in occursum Jehu, usque in agrum Naboth Jezrahelitae. Et ait Joram: Est ne pax, Jehu? Qui respondit: Quae pax? adhuc vigent fornicationes matris tuae. Quasi dicat: Quae pax potest esse inter nos, cum jugiter offendamus Deum per idololatriam matris tuae. Et fugiens Joram ait ad nepotem suum: Insidiae sunt hic, Ochozia. Tunc percussit Jehu Joram inter scapulas, et egressa est sagitta per cor ejus, et corruit mortuus. Et ait Jehu ad ducem tertiae partis militum: Projice eum in agrum Naboth. Memento quoniam ego, et tu sequebamur Achab patrem hujus, quando comminatus est ei Dominus per Eliam, quod redderet in agro Naboth pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus. Tamen supra de filiis Naboth nulla facta est mentio, sed quod ibi tacitum est, hic suppletur. Forte canes linxerunt sanguinem Joram juxta verbum Eliae. Linxerunt enim sanguinem Achab cum linxerunt sanguinem filii ejus: Ochoziam vero fugientem insecutus est Jehu, et vulneravit eum in ascensu Gaber. Qui vulneratus fugit in Mageddo, et mortuus est ibi, et tulerunt eum in Jerusalem, et sepultus et in civitate David. Post haec intravit Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel erat in arce turris, et depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, ut pulchrior venientibus appareret, et per fenestram ait ad Jehu: Nunquid pax esse potest Zambri, qui interfecit dominum suum? quasi diceret: Tu occidisti dominum tuum sicut Zambri, et eadem poena puniendus es. Tunc dixit Jehu duobus eunuchis, qui circumstabant eam: Praecipitate eam. Et praecipitaverunt eam de turre, et conculcaverunt eam ungulae equorum. Cumque Jehu sederet ad mensam, ait servis suis: Ite, et sepelite maledictam illam, quia filia regis est. Cumque venissent ad eam, non invenerunt, nisi calvariam, id est supremam cellulam cerebri, et pedes, et summitates manuum. Quo audito ait Jehu: Sermo Domini est quem locutus est per Eliam.